HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXIX: De confectione sanctae unctionis

#Exod. XXX

Unguentum etiam sanctum de quatuor fiebat aromatibus. Aroma vero dicitur quodlibet pigmentum, quod odore suo aera inficit, quasi aerioma. Sumebantur quidem quingenti sicli virgultorum primae, id est praecipuae myrrhae. Et est myrrha arbor, quae Graece smyrna dicitur, quinque cubitorum, quae est in Arabia, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent, ex quorum nitore multos contraherent intolerabiles morbos, nisi fumo storacis occurrerent. Cinnamomi ducenti quinquaginta sicli, et calami totidem, casiae vero quingenti. Et est cinnamomum virgultum Indiae, vel Ethiopiae duorum cubitorum, dictum quasi cannamomum, quia in modum cannae subtiles habet calamos, et replicatos, qui fracti spiramentum visibile reddunt. Calamus vero species aromatica juxta Libanum. Casia in aquosis nascitur, crescit in immensum, odorem reddit. Haec redacta in pulverem cum oleo olivarum, cum mensura Hin, conficiebantur opere unguentarii, et dicebatur sanctum unctionis oleum, vel unguentum sanctum, de cujus usu loco suo dicemus. Josephus etiam balsamum apponi dicit.